- NORICUM
- I.NORICUMMediterraneum pars Norici longius a Danubio in Austrum recedens, ubi Stiria et Carinthia.II.NORICUMregio Germaniae (quam nunc bona ex parte Bavariam appellant) habens ab occasu Aenum fluvium, qui medius est inter Vindelicos et Noricos; a Septentrione Danubium, ab ortu montem Cecium, qui Pannoniam superiorem disterminat a Norico: A Meridie montem Curvancum, qui est supra Istriam, Dionys. v. 321.Πρὸς δὲ νότον Γέῤῥαι καὶ Νωρίκἰ ἀςτἐ ἐρυμνά.Ubi multa nugatur Eustathius, dum quaerit, an Noricum, et Oricum, de quo v. 399. locus unus sit an diversi? quasi vero regio Germaniae confinis ab Epiri finibus non satis distet, ut ea dignosci possint. Ferri ferax regio fuit, Ovid. Met. l. 14. v. 712.Saevior et ferrô quod Noricus excoquit ignis.Et Horatius, l. 1. Od. 16. v. 9.——— Quas neque NoricusDeterret ensis. ———Virg. Georg. l. 3. v. 474.Tum sciat aerias Alpes et Norica si quisCastella e tumulis. ——— ————Hanc regionem Solinus, c. 23. frigidam vocat et parcius fructuosam. Nic. Lloydius. Vide quoque B. Rhenanum Rer. Germ. l. 1. cum Notis Cl. Ottonis ICti. Baudrando, alias pars Illyrici Occidentis extra Germaniam fuit, a qua Danubiô dividebatur: nunc intra Germaniam. In eo sunt Austria maiori ex parte, versus Occidentem Stiriae pars Occidentalis seu superior Carinthia, Carniola superior, ditio Salisburgensis: et minuta pars Bavariae superioris, et ad Ortum, ut et aliquot loca Comitatus Tirolensis ad Boream.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.